# De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.45

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, Book 1, CAPUT XXV.— Septem dierum altior allegoria. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.45

Habet etiam unusquisqu, nostrum in bonis operibus et recta vita tanquam distinctos istos sex dies, post quos debet quietem sperare. Primo die lucem fidei, quando prius visibilibus credit 1, propter quam fidem Dominus visibiliter apparere dignatus est. Secundo die tanquam firmamentum disciplinae, quo discernit inter carnalia et spiritualia, sicut inter aquas inferiores et superiores. Tertio die, quo mentem suam ad ferendos bonorum operum fructus, a labe et fluctibus tentationum carnalium, tanquam aridam terram a perturbationibus maris secernit, ut jam possit dicere, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25). Quarto die, quo jam in illo firmamento disciplinae spirituales intelligentias operatur atque distinguit, videt quae sit incommutabilis veritas, quae tanquam sol fulget in anima; et quemadmodum anima ipsius veritatis particeps fiat, et corpori ordinem et pulchritudinem praestet, tanquam luna illuminans noctem; et quemadmodum stellae omnes, scilicet intelligentiæ spirituales, in hujus vitae obscuritate tanquam in nocte micent et fulgeant. Quarum rerum notitia fortior effectus incipiat quinto die in actionibus turbulentissimi sæculi, tanquam in aquis maris operari, propter utilitatem fraternæ societahis; et de corporalibus actionibus I, quæ ad ipsum mare ł pertinent, id est ad hanc vitam, producere animarum vivarum reptilia, id est opera quae prosint animis vi. vis; et cetos magnos,id est fortissimas actiones, quibus fluctus saeculi dirumpuntur et contemnuntur, et volatilia coeli, id est voces coelestia prædicantes. Sexto autem die producat de terra animam vivam, id est de ipsa stabilitate mentis suæ ubi spirituales habet fructus, id est bonas cogitationes, motus omnes animi sui regat, ut sii in illo anima viva, id est rationi et justitiae serviens, non temeritati atque peccato. Ita fiat etiam homo ad imaginem et similitudinem Dei, masculus et femina, id est intellectus et actio, quorum copulatione spiritualis fetus terram impleat, id est carnem subjiciat, et cætera quæ jani in hominis perfectione superius dicta sunt. In istis autem tanquam diebus vespera est in ipsa perfectione singulorum operum, et mane in inchoatione consequentium. Post istorum quasi sex dierum opera bona valde, speret homo quietem perpetuam, et intelligat quid sit, Requievit Deus septimo die ub omnibus operibus suis; quia et ipse in nobis haec bona operatur, qui ut operemur jubet; et ipse recte requiescere dicitur, quia post haec omnia opera requiem nobis ipse præstabit. Quomodo enim recte dicitur paterfamilias ædificare domum, cum boc non opere suo faciat, sed corum, quibus servientibus imperat; sic recte dicitur et ab operibus requiescere, cum post perfectionem fabricæ, illis quibus imperabat permittit ut vacent, et jucundo otio perfruantur.

---

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa043/stoa0040.stoa043.opp-lat1.xml.
