# De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.5.8

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, Book 1, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.5.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.5.8

Quod autem scriptum est, Et Spiritus Dei superferebatur super aquam, sic solent Manichaei reprehendere, ut dicant: Aqua ergo erat habitaculum Spiritus Dei, et ipsa continebat Spiritum Dei? Totum conantur perversa mente pervertere, et excæcantur malitia sua. Cum enim dicimus, Sol superfertur super terram, numquid hoc intelligi volumus, qnod in terra habitet sol, et terra solem contineat? Et tamen non sic Spiritus Dei superferebatur super aquam; sicut superfertur sol super terram; sed alio modo quem pauci intelligunt. Non enim per spatia locorum superferebatur aquæ ille Spiritus, sicut sol terrae superfertur; sed per potentiam invisibilis sublimitatis suae. Dicant autem nobis isti, quomodo iis rebus quae fabricandae sunt, superferatur voluntas fabri. Quod si haec humana et quotidiana non comprehendunt, timeant Deum, et simplici corde quod non intelligunt quoerant, ne cum volunt verbis sacrilegis concidere veritatem quam videre non possunt, redeat illis securis in crura. Nam illa concidi non potest quae incommutabilis manet; sed quaecumque plagae in illam emissæ fuerint repercutiur.tur, et majore ictu redeunt in eos qui cædere audent, quod credere deberent, ut intelligere mererentur. '

---

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa043/stoa0040.stoa043.opp-lat1.xml.
