# De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.5.9

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, Book 1, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.5.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.5.9

Deinde quærunt, et insultando interrogant: Unde erat ipsa aqua super quam ferebatur Spiritus Dei? numquid cnim superius scriptum est quod Deus aquam fecerit? Hoc si pie quaererent, invenirent quemadmodum inlelligendurn esset. Non enim aqua sic appellata est hoc loco, ut hæc a nobis inteHigatur quam videre jam possulnus et tangere: quomodo nec terra quoe incomposita et invisibilis dicta est, talis erat qualis ista quæ jam videri et tractari potest. Sed illud quod dictum est, In principio fecit Dcus cælum et terram, cœli et terrae nomine universa creatura significata est, quam fecit et condidit Deus. Ideo autem nominibus visibilium rerum haec appellata sunt, propter parvulorum infirmitatem, qui minus idonei sunt invisibilia comprehendere. Primo ergo maleria facta est confusa et informis, unde omnia fierent quae distincta atque formata sunt, quod credo a Graecis chaos appellari. Sic enim et alio loco legimus dictum in laudibus Dei, Qui fecisti mundum de materia informi (Sap. XI, 18): quod aliqui codices habent, de mate ria invisa.

---

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa043/stoa0040.stoa043.opp-lat1.xml.
