Latin
1.7.12.1 to 1.7.12.20
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.7.12.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
ii. Informis ergo illa materia quam de nihilo Deus fecit, appellata est primo coelum et terra, et dicium est, In principio fecit Deus cælum et terram; non quia jam hoc erat, sed quia hoc esse poterat: nam et coelum scribitur postea factum. Quemadmodum si semen arboris considerantes, dicamus ibi esse radices, ct robur, et ramos, et fructus, et folia; non quia jam sunt, sed quia inde futura sunt: sic dictum esi, In principio fecit Deus cœlum et terram, quasi semen caeli et terrae, cum in confuso adhuc esset caeli et terrae materia; sed quia certum erat inde futurum esse coelum et terram, jam et ipsa materia cœlum et terra appellata est. Isto genere locutionis etiam Dominus loquitur, cum dicit, Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autemdixi amicos, quia omnia quæ audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. xv, 15): non quia jam factum erat, sed quia certissime futurum erat. Nam post paululum dicit illis: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo (Jd. xvi, 12). Utquid ergo dixerat, Omma quæ audivi a Patre meo, nota feci vobis; nisi quia se sciebat hoc esse facturum? Sic etiam cœlum et terra potuit dici maicria unde nondum erat factum cælum et terra, sed tamen non crat aliunde faciendum. Innumerabiles tales locutiones in Scripturis divinis inveniuntur. Sicut in consuetudine sermonis nostri, cum id quod certissime speramus futurum dicimus, Jam factum puta. ilanc autem adhuc informem materiam, etiam terram invisibilcm atque incompositam voluit appellare, quia inter omnia elementa mundi terra videtur minus speciosa quam cætera. Invisibilem autem dixit, propter obscuritatem; et incompositam, propter informitatem. Eamdem ipsam materiam etiam aquam appellavit, super quam ferebatur Spiritus Dei, sicut superfertur rebus fabricandis voluntas artificis.