# De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.14.20

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, Book 2, Chapter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.14.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.14.20

Serpens autem significat diabolum, qui sane non erat simplex. Quod enim dicitur sapientior omnibus bestiis, figurate insinuatur ejus versutia. Non autem dictum est quod in paradiso erat serpens, sed erat serpens inter bestias quas fecit Deus. Paradisus namque beatam vitam, ut superius dixi, significat (Supra, cap. 9), in qua jam non erat serpens, quia jam diabolus erat; et de sua beatitudine ceciderat, quia in veritate non stetit. Nee mirandum est quomodo mulieri loqui potuerit, cum illa esset in paradiso, ct ille non essel; non enim aut illa secundum locum erat in paradiso, sed potius secundum beatitudinis affectum: aut ctiamsi locus cst talis qui paradisus vocetur, in quo corporaliter Adam et mulier habitabant, etiam diaboli accessum corporaliter intelligere debemus? Non utique, sed spiritualiter, sicut Apostolus dicit, Secundum principem potestatis ueris, spiritus qui nunc operatur in filiis. diffidentiæ (Ephes. u, 2). Numquid ergo visibiliter eis apparet, ant quasi corporeis locis accedit ad eos in quibus operatur? Non utique, sed miris modis per cogitationes suggerit quidquid potest. Quibus suggestionibus resistunt, qui vere dicunt, quod item dicit Apostolus: Non enim ignoramus astulias ejus (II Cor. II,11). Quomodo enim accessit ad Judam, quando ei persuasit ut Dominum traderet? numquid in locis, aut per hos oculos ei visus est? Sed uLiquc, ut dictum est, intravit in cor ejus (Luc. XXII, 5). Repellit autem ilium homo, si paradisum custodiat. Posuit enim Deus hominem in paradiso, ut operarelnr et custodiret: quia sic de Ecclesia I dicitur in Canticis canticorum, Hortus conclusus, fons signatus (Cant. iv, 12); quo utiquc non admittitur perversitatis ille persuasor. Sed tamen per mulierem decipit: non enim etiam ratio nostra deduci ad consensionem peccati potest, nisi cum delectatio mota fuerit in illa parte animi, quae debet obtemperare rationi tanquam rectori viro. ! I. Etiam nunc in unoquoque nostrum nihil aliud agitur, cum ad peccatum quisque delabitur, quam tunc actum est in illis tribus, serpente, muliere, et viro. Nam primo fit suggestio sive per cogitationem, sive per sensus corporis, vel videndo, vel tangendo, vel audiendo, vel gustando, vel olfaciendo: quæ suggestio cum facta fuerit, si cupiditas nostra non movebitur ad peccandum, excludetur serpentis astutia; si autem mota fuerit, quasi mulieri jam persuasum erit. Sed aliquando ratio viriliter etiam commotam cupiditatem refrenat atque compescit. Quod cum fit, non labimur in peccatum, sed cum aliquanta luctatione coronamur. Si autem ratio consentiat, et quod libido commoverit, ficiendum esse decernat, ab omni vita beata tanquam de paradiso expellitur homo. Jam enim peccatum imputatur, etiamsi non subsequatur factum; quoniam rea tenetur in consensione conscientia.

---

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa043/stoa0040.stoa043.opp-lat1.xml.
