# De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.15.23

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, Book 2, Chapter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.15.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.15.23

I!. Quo autem modo serpens ille peccatum persuaserit, diligenter considerandum est; pertinet enim maxime ad nostram salutem: nam ideo haec scripta sunt ut jam talia caveamus. Nam cum.interrogata mulier respondisset quid eis præceptum esset; ait ille: Non morte moriemini: sciebat I enim Deus quoniam qua die manducaveritis ex illo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Videmus his verbis per superbiam peccatum esse persuasum: ad hoc enim valet quod dictum est, Eritis sicut dii. Sicut etiam hoc quod dictum est, Sciebat enim Deus quoniam qua die manducaveritis ex eo, aperientur oculi vestri, quid hic intelligitur, nisi persuasum esse ut sub Deo esse nollent, sed in sua potestate potius sine Domino, ut legem ejus non observarent, quasi invidentis sibi ne se ipsi regerent, non indigentes illius interno lumine, sed utentes propria providentia, quasi neulis suis, ad dignoscendum bonum et malum, quod iłłe prohibuisset? Hoc est ergo quod persuasum est, ut suam potestatem nimis amarent, et cum Deo esse pares vellent, illa medietate, per quam Deo subjecli crant, et corpora subjecta habebant, tanquam fructu arboris constitutæ in medio paradisi, male uterentur, id est contra legem Dei; atque ita quod acceperant amitterent, dum id quod non acceperant, usurpare voluerunt. Non enirn accepit hominis natura, ut per suam potestatem Dco non rcgente beata sit; quia nullo regente, per suam potestatem beatus esse solus Deus potest. Et vidit, inquit, mulier quia bonum est lignum ad escam; et quia bonum est oculis ad videndum, et cognoscendum. Quomodo videbat, si clausi erant oculi? Sed hoc dictum est, ut intelligeremus eos oculos esse apertos, posteaquam de fructu iio acceperunt, quibus se nudos videbant, et displicebant sibi, id cst oculos astutiæ, quibus simplicitas displicet. Cum enim quisque ceciderit ab illa intima et secretissima luce veritalis, nihil est unde velit placere superbia, nisi fraudulentis simulationibus. Hinc enim et hypocrisis nascitur, in qua multum sibi videntur cordati, qui potuerint fallere et decipere quem voluerint. Dedit enim mulier viro suo, et manducaverunt, et aperti sunt oculi eorum, de quibus jam dictum est; et tunc viderunt quod nudi essent, sed oculis perversis, quibus illa simplicitas quæ nuditatis nomine significata est, erubescenda videbatur. Itaque ut jam non essent simplices, fecerunt de foliis fici sibi succinctoria, tanquam tegentes pudenda sua, id est occultantes simplicitatem, de qua jam erubescebat astuta superbia. Folia Tero fici pruritum quemdam significant, si hoc bene in rebus incorporeis dicitur, quem miris modis animus patitur cupiditate, et delectatione mentiendi. Unde etiam latine salsi dicuntur, qui jocari amant. In jocis autem utique simulatio principatum tenet.

---

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa043/stoa0040.stoa043.opp-lat1.xml.
