# De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.16.24

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, Book 2, Chapter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.16.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.16.24

Itaque cum deambularet Deus in paradiso ad vesperam, id est cum ad eos jam judicandos veniret, adhuc ante poenam eorum, deambulabat in paradiso, id est, quasi movebatur in eis praesentia Dei, quando jam ipsi stabiles in ejus præcepto non erant; et bene ad vesperam, id est cum jam ab cis sol occidcret, id cst aulerretur abeis lux ilia interior veritatis: audierunt vocem ejus, et absconderunt se a conspectu ejus. Quis se abscondit a conspectu Dei, nisi qui deserto ipso incipit jam amare quod suum est? Jam enim habebant coopcrimenta mendacii:qui autem loquitur mendacium, dcsuo loquitur ( Joan. vin, 44). Et ideo ad arborem se dicuntur abscondere, quæ erat in medio paradisi, id est ad seipsos, qui in medio rerum infra Deum ct supra corpora ordinati erant. Ergo ad seipsos absconderunt se, ut conturbarentur miseris erroribus, relicto lumine veritatis, quod ipsi non erant. Particeps enim veritatis potest esse anima humana: ipsa autem veritas Deus est incommutabilis supra illam. Ab ea ergo veritate quisquis aversus est, et ad seipsum conversus, et non de rectore atque illuslratore Deo, sed de suis motibus quasi liberis exsultat, tenebratur mendacio: quoniam qui loquitur mendacium, de suo loquitur; atque ita turbatur, et- vocem illam prophetce manifestat, qua dictum est, Ad meipsum anima mea turbata eat (Ptal. XLI, 7). Itaque jam interrogatur Adam, non Deo nesciente ubi esset, sed cogente ad coufessionem peccati: non enim et Dominus Jesus Christus tam multa quae interrogabat, nesciebat. Respondit autem, voce ejus audita, abscondisse se, quoniam nudus esset. Jam miserrimo errore respondit, quasi Deo posset displicere nudus, sicut cum ipse fecerat. Est autem hoc erroris proprium, ut quod cuique displicet, hoc etiam Deo displicere arbitretur. lllud autem sublimiter intelligendum est quod Dominus ait: Quis nuntiavit tibi quod nudus esses, nisi quia ab illa arbore de qua dixeram tibi, ex illa sola ne manducares, ex illa manducasti? Nudus enim erat a simulatione, sed vestiebatur luce divina. Unde aversus et ad seipsum conversus, quod significat de illa- arbore manducasse, nuditatem suam vidit, et displicuit sibi ex eo quod non habebat aliquid proprium.

---

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa043/stoa0040.stoa043.opp-lat1.xml.
