Latin
Book 2, Chapter 2
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc secreta verborum si non reprehendentes et accusantes, sed quærentes et reverentes Manichæi mallent discutere, non essent utique Manichæi; sed daretur petentibus, et quærentes invenirent, et pulsantibus aperiretur. Plures enim quaestiones in hoc sermone proponunt, qui diligentia pia quaerunt, quam isti miseri atque impii: sed boc interest, quod illi quærunt ut inveniant, isti nihil laborant, nisi non invenire quod quærunt. nic ergo totus sermo primo secundum historiam discutiendus est, deinde secundum prophetiam. Secundum historiam facta narrantur, secundum prophetiam futura praenuntiantur. Sane quisquis voluerit omnia quae dicta sunt, secundum litteram accipere, id est non aliter intelligere quam littera sonat, et potuerit evitare blasphemias, et omnia congruentia fidei catholicæ praedicare, non solum ei non est invidendum, sed praecipuus multumque laudabilis intellector habendus est. Si autem nullus exitus datur, ut pie et digne Deo quae scripta sunt intelligantur,•nisi figurate atque in ænigmatibus proposita ista credamus; habentes auctoritatem apostolicam, aquibus tam multa de libris Veteris Testamenti solvuntur ænigmata, modum quem intendimus teneamus, adjuvante illo qui nos petere, quaerere et pulsare adhortatur(Matth. VII, 7); ut omnes istas figuras rerum secundum catholicam fidem, sive quae ad historiam, sive quæ ad prophetiam pertinent, explicemus, non praejudicantes meliori diligentiorique tractatui, sive per nos, sive per alios quibus Dominus revelare dignatur.