Latin
Book 2, Chapter 22
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.22.54
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis ad scientiam cognoscendi bonum et malum. Quae ambigua locutio figuram facit: nam, factus eat tanquam unus ex nobis, dupliciter intelligi potest: vel unus ex nobis quasi et ipse Deus, quod pertinet ad insultationem; sicut dicitur, unus ex senatoribus, utique senator: aut certe, quia et ipse deus esset, quamvis Creatoris sui beneficio, non natura, si sub ejus potestate manere voluisset, sic dictum est, ex nobis; quomodo dicitur, ex consulibus; aut, pro consulibus, qui jam non est. Sed ad quam rem factus est tanquam unus ex nobis? Ad scientiam scilicet dignoscendi boni et mali, ut iste per experimentum disceret dum sentit malum, quod Deus per sapientiam novit; et potestatem illam Omnipotentis quam pati noluit beatus atque consentiens, poena sua discat esse inevitabilem. Et tunc ne porrigeret Adam manum suam ad orbotem vitæ, et viveret in æternum, dimisit illum Deus de paradiso. Bene dicium est, dimisit, non, exclusit; ut ipso peccatorum suorum pondere tanquam in locum sibi congruum videretur urgeri. Quod patitur plerumque malus homo cum inter bonos vivere cœperit, si se in melius commutare noluerit: ex illa bonorum congregatione, pondere malae suC consuetudinis pellitur; et illi eum non excludunt reluctantem, sed dimittunt cupicntem Quod autem dictum est, Ne porfigeret Adam manum suam ad arborem vitae, etiam haec ambigua locutio est. Loquimur enim sic, cum dicimus, Ideo te moneo, ne iterum facias quod fecisti, volentes utique ut non faciat: et iterum sic, Ideo te moneo, ne forte sis bonus, volentes utique ut sit; id est, moneo te, non desperans quod bonus possis esse. Sicut loquitur Apostolus, cum dicit: Ne forte det illis Dem pænitentiam ad cognoscendam veritatem (II Tim. II. 25), Potest ergo videri propterea homo in labores hujus vitae esse dimissus, ut aliquando manum porrigat ad arborem vitae, et vivat in aeternum. Manus autem porrectio bene significat crucem, per quam vita aeterna recuperatur. Quamvis etlam si illo modo intelligamus, ne manum porrigat, et vivat in æternum, non injusta poena est post peccatum interclusum esse aditum ad sapientiam, donec Dei misericordia mensuris temporum reviviscat qui mortuus est, et inveniatur qui perierat. Dimissus est ergo de paradiso suavitatis, ut operaretur terram de qua sumptus erat; id est, ut in corpore isto laboraret, et ibi si posset collocaret sibi meritum redeundi. Moratus est autem contra paradisum in miseria: quae utique beatae vitae contraria cst. Nam beatam vitam paradisi nomine significatam existimo.