# De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.23.55

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, Book 2, Chapter 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.23.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.23.55

Posuit autem Deus Cherubim et flammeam frameam quæ versatur, quae uno nomine versatilis dici potest, ad custodiendam viam arboris vitæ. Sicut illi volunt qui bebraea verba in Scripturis interpretati sont, Cherubim latine Scientiae plenitudo esse dicitur. Flammea vcro framea versatilis, temporales pœnæ intelliguntur, quoniam tempora volubilitate versantur. Propterea et flammea dicitur, quia urit quodammodo omnis tribulatio. Sed aliud est uri ad consumptionem, et aliud est uri ad purgationem. Nam et Apostolus dicit: Quis scandalizatur, et ego non uror (U Cor. XI, 29)? Sed iste affectus purgabat eum magis, quia de charitate veniebat. Et illae tribulationes quas justi patiuntur, ad istam pertinent flammeam frameam: Quoniam in igne probatur aurum et argentum, et homi- * nes acceptabiles in camino humiliationis ( Eccli. II, 5). Et iterum: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Id. XXVII, 6). Quoniam ergo quem diligit Deus, corripit; et flagellat omnem filium quem recipit (llebr. XII, 6); sicut dicit Apostolus, Scientes quotam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem (Rom. v, 3, 4), et legimus et audimus, et credendum est arborem vitæ, plenitudinem scientiae et flammeam framcam custodire1. Nemo ergo potest pervenire ad arborcm vit, nisi her has duas, id est per tolerantiam molestiarum, et scientiæ plenitudinem.

---

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa043/stoa0040.stoa043.opp-lat1.xml.
