Latin
Book 2, Chapter 23
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.23.56
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tolerantia molestiarum omnibus fere in hac vita subeunda est, tendentibus ad artorcm vitae: plenitudo autem scientiae videtur paucioribus provenire; ut quasi non omnes qui perveniunt ad arborem vitae, per scicntire plenitudinem veniant, quamvis omnes tolerantiam molestiarum, id est flammeam frameam versatilem, sentiant. Sed si attendatur quod Apostolus dicit, Plenitudo autem Legis, chantas (Rom. XIII, 10); et videamus eamdem charitatem præcepto illo gemino contineri, Diliges Dominum Deum pium ex loto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et, Diliget proximum tanquam teipsum; in quibus duobus præceptis tota Lex pendet, et Prophetoe (Matth. XXII, 3740): sine dubitatione intelligimus ad arborem Vitæ non solum per flammeam frameam versatilem, id est per tolerantiam temporalium molestiarum, sed etiam per plenitudinem scientiæ, id est per charitatem veniri; quia Ii charitatem, inquit, non habeam, nihil sum (l Cor. XIII, 2).