# De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.27.41

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, Book 2, Chapter 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.27.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.27.41

Laboret jam Adam in agro suo, ct quod spinas ct tribulos ci parit terra, intelligat non naturæ esse, sed poenae; et hoc non nescio cui genti tenebrarum, sed divino judicio tribuat: quia moderamen justitiae est sua cuique tribuere. Ipse det mulieri escam cœlestem, quam accepit a capite suo, qui est Christus: non ab illa accipiat vetitum cibum, id est hæreticorum fallaciam cum magna pollicitatione scientiæ, et quasi secretorum adapertionem, quo fiat ad decipiendum error ipse conditior. Hæreticorum quippe superba et curiosa cupiditas in libro Proverbiorum clamat sub mulieris imagine, et dicit, Qui stultus est, divertat ad me: et inopes sensu exhortatur, dicens, Panes occultos edite libenter, et aquam dulcem furtivam bibite (Prov. ix, 46, 47). Et necesse est tamen, cum et illa quisque crediderit, praecedente libidine mentiendi, qua Christum mentitum esse credit, accipiat eliam tunicam pelliceam divino judicio. Quo nomine mihividetur in prophetia significari non corporis mortalitas, quae significatur in historia, de qua jam tractatum est; sed de carnalibus sensibus attracta phantasmata, quæ carnaliter mentientem divina lege cunsequuntur et contegunt: atque ita de paradiso, id est de catholica fide et veritatc, dimittitur, habitaturus contra paradisum, id est eidem fidei contradicturus. Qui si aliquando se ad Deum converterit per flammeam frameam, id est perteroporales tribulationes, sua peccata cognoscendo et gemendo, et non jam extraneam naturam, quæ nulla est, sed scipsum accusando, ut ipse veniam mereatur1; et per plenitudinem scientiae, quæ est charitas, diligendo Deum, qui supra omnia est incommutabilis, et diligendo ex toto corde, et ex tota anima, ct ex tota mente; et diligendo proximum tanquam seipsum, perveniet ad arborem vitæ, et vivet in:ternum.

---

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa043/stoa0040.stoa043.opp-lat1.xml.
