# De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.3.5

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, Book 2, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.3.5

A. Factus est ergo dies, quo die fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri, antequam essent super terram 1, et omne pabulum agri. Superius septem dies numerantur, nunc unus dicitur dies, quo die fecit Deus cælum et terram,et omne viride agri, et omne pabulum, cujus dici nomine omne tempus significari bene intelligitur. Fecit enim Deus omne tempus simul cum omnibus creaturis temporalibus, quae creaturæ visibiles caeli et terræ nomine significantur. Movere autem nos debet ad quaerendum, quod cum diem, qui factus est, et cœlum, et terram nominasset adjecit etiam, viride agri, et omne pabulum. Nonenimquando dictum est, In principio fecit Deus coelum ei terram, tunc dictum est, factum esse omne viride agri et pabulum: manifeste enim legitur, quod tertio die factum est omne viride et pabulum agri. Quod autem dictum est, In principio fecit Deus cælum et terram, non pertinet ad aliquem dierum ex illis septem dicbus. Adhuc enim vel materiam ipsam unde facta sunt omnia, coeli et terrae nomine nuncupabat: vel certe prius totam creaturam, cœli et terras nomine proposuerat dicendo, in principio fecit Deus cælum et terram; et postea particulatim per ordinem dierum sicut oportebat, propter prophetiam, quam in primo libro commemoravimus, Dei opera exsecutus exposuit. Quid sibi ergo vultquod nunc nominato cælo et terra, addidit, viride agri et pabulum, et tacuit cætera tam multa, quæ sunt in CaPIO et in terra, vel etiam in mari; nisi quia viride agri invisibilem creaturam vult intelligi, sicut est anima? Ager enim solet in Scripturis figurate mundus appellari. Nam et ipse Dominus, Ager eat hic, inquit, mundus (Matth. arn, 38), cum illam parabolam exponeret, ubi bono semini sunt commixta zizania. Viride ergo agri spiritualem atque invisibilem creaturam dicit, propter vigorem vitæ, et nomine pabuli utique propter vitam bene hoc ipsum interpretamur (a). Deinde quod addidit, antequam essent super terram, intelligitur antequam anima peccaret. Terrenis enim cupiditatibus sordidata, tanquam super terram nata, vel super terram esse, recte dicitur: ideoque ad. didit, Nondum enim pluerat Deus supra terram.

---

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa043/stoa0040.stoa043.opp-lat1.xml.
