# De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.8.10

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, Book 2, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.8.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.8.10

Quod autem scriptum est, Et insufflavit in eum spiritum vitæ, et factus est homo in animam viventem: si adhuc corpus solum erat, animam adjunctam corpori hoc loco intelligere debemus; sive quæ jam facta erat, sed tanquam in ore Dei crat, id est in ejus veritate vel sapientia, unde tamen non recessit quasi locis separata, quando insufflata est; non enim Deus loco continetur, sed ubique praesens cst: sive tunc anima facta est, quando in illud figmentum Deus insufflavit spiritum vitae, ut illa insufflatio ipsam operalioncm Dei significet, qua fecit animam in homine Spiritu potentiae suae. Si autem homo ille qui factus erat, jam corpus et anima erat; ipsi animæ sensus est additus ista insufflatione, cum factus est homo in animam viventem: non quia iila insufflatio conversa est in animam viventem, sed operata est in animam viventem. Nondum tani£ nspiritualem hominem debemus intelligere, qui factus est in annnam viventem, sed adhuc animalem. Tunc cnim spiritualis effectus est, cnm in paradiso, hoc cst in beata vita constitutus. præceptum etiam perfectionis accepit, ut verbo Dei consuminaretur. itaque postquam peccavit, recedens a præcepto Dei, et dimissus est de paradiso, in hoc remansit nt animalis esset. Et ideo animalem hominem prius agimus omnes (6), qui de iilo post peccatum nati sumus, donecassequamur spiritualem Adam, id est Dominum nostrum Jesum Christum, qui pecca.. lum non fecit (I Petr, II, 22); et ab illo recreati et vivificati, restituamur in paradisum, ubi latro ille cum ipso eo dic meruit esse, quo vitam istam finivit (Luc. XXIII, 45). Sic enim Apostolus dicit: Sed non prius quod spirituale est, aed quod animale, sicut scriptum at: Factus est primus Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem ( I Cor. xv, 44 - 46 ).

---

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa043/stoa0040.stoa043.opp-lat1.xml.
