# De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.8.11

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, Book 2, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.8.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.8.11

Sic ergo debemus inteiligcre hunc locum, ut plerique codices, commixtio. Pratellensis MSS., comnoxusme. non quia dictum est, Insufflavit in eum spiritum vilæ. et factus est homo in animam viventem, credamus illam. veluti partem naturae Dei in animam hominis fuisse conversam, et cogamur dicere naturam Dei esse mutabilem: in quo errore maxime istos Manichæos veritas premit. Sicut enim est mater omnium hæreticorum superbia, ausi sunt dicere quod natura Dei sit anima. Et hinc urgentur a nobis, cum eis dicimus, Ergo natura Dei errat et misera est, et vitiorum laba corrumpitur et peccat; aut etiam, ut vos dicitis, naturæ contrariae sordibus inquinatur: et caetera talia quæ de natura Dei nefas est credere. Nam factam esse animam ab omnipotente Deo, et ideo non illam esse panem Dei vel naturam Dei, manifeste alio loco scriptum est, dicente propheta, Et qui finxit spiritum omnibus, ipse fecit omnia (Psal. XXXII, 15): et alio loco, Qui finxit spiritum hominis in ipso (Zach. XII, 1). Ergo factum esse spiritum hominis, manifeste his testimoniis approbatur. Spiritus autem hominis in Scripturis dicitur ipsius animae potentia rationalis, qua distat a pecoribus, et eis naturæ lege dominatur. De quo dicit Apostolus: Nemo.cit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso eat (I Cor. II, 11). Ne forte si probaretur i his testimoniis animam factam esse, non deessent qui dicerent spiritum hominis non esse factum, et ipsum arbitrarentur esse naturam Dei, et in ipsum dicerent partem Dei esse conversam, cum illa insufllatio Dei facta est. Quod sana doctrina siniiliter respuit, quia et ipse spiritus hominis cum aliquando errat, et aliquando prudenter sapit, mutabilem se esse clamat: quod nullo modo de natura Dei fas est credere. Non autem potest majus signum esse superbiæ, quam ut dicat se humana anima hoc esso quod Deus est, cum adhuc sub tantis viLiorum et miseriarum molibus gemat.

---

Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa043/stoa0040.stoa043.opp-lat1.xml.
