# De Gestis Pelagii 10

Augustine, De Gestis Pelagii, 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/10

Quod autem addidit Pelagius: et si quis aliter credit, Origenista est\\ hoc acceperunt iudices, quod re uera in Origene dignissime detestatur ecclesia. id est, quod etiam illi, quos dominus dicit aeterno supplicio puniendos, et ipse zabulus atque angeli eius post tempus licet prolixum purgati liberabuntur a poenis et sanctis cum deo regnantibus societate beatitudinis adhaerebunt. hoc ergo synodus dixit 'alienum non esse ab ecclesia\\ non secundum Pelagium, sed potius secundum euangelium, quod tales iniqui et peccatores aeternis ignibus exurentur, quales tali supplicio dignos iudicat euangelium, et quod detestabiliter cum Origene sentiat quisquis dixerit aliquando eorum finiri posse supplicium, quod dominus dixit aeternum. de illis uero peccatoribus, quos dicit apostolus exusto eorum opere tamquam per ignem saluos futuros, quoniam nihil Pelagio de his euidenter obiectum est, nihil iudicauerunt. quapropter qui dicit iniquos et peccatores, quos aeterno supplicio ueritas damnat, aliquando inde posse liberari, non inconuenienter eum Pelagius Origenistam uocat; sed rursus qui nullum peccatorem in dei iudicio misericordia dignum existimat quod uult ei nomen imponat, dum tamen et hunc errorem ecclesiastica ueritate non recipi intellegat; iudicium enim sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam.

---

Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml.
