Latin
11
Augustine, De Gestis Pelagii 11
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo autem fiat hoc iudicium, difficile in scripturis sanctis comprehendi potest; modis enim multis significatur quod uno modo futurum est. namque aliquando dicit dominus aduersus eos, quos in suum regnum non recipit, ostium se clausurum clamantibusque illis et dicentibus: aperi nobis; in nomine tuo manducauimus et bibimus et cetera quae illos dicere scriptum est, se responsurum: nescio uos, qui operamini iniquitatem; aliquando iussurum se commemorat, ut hi qui noluerunt eum regnare, sibi adducantur et interficiantur coram illo; aliquando uenturum se dicit cum angelis suis in maiestate sua, ut congregentur ante eum omnes gentes et diuidat eas et alios ponat ad dexteram, quorum bona opera commemorans reportet in uitam aeternam, alios ad sinistram, quibus bonorum sterilitatem imputans eos aeterno igne condemnet; aliquando seruum nequam et pigrum, qui pecuniam eius neglexit impendere, uel etiam hominem inuentum in conuiuio non habentem uestem nuptialem iubet ligatis manibus et pedibus mitti in tenebras exteriores; aliquando susceptis quinque prudentibus ostium contra stultas alias quinque uirgines claudit. haec et si quid est aliud, quod in praesentia non occurrit, de iudicio dicuntur futuro, utique non in uno uel quinque, sed in multis exercendo. nam si unus esset, qui de conuiuio, quod non habebat uestem nuptialem, in tenebras iussus est mitti, non continuo sequeretur et diceret: multi enim sunt uocati, pauci autem electi, cum potius uno proiecto atque damnato multi in domo remansisse uideantur. sed de his omnibus nunc quantum satis est disputare perlongum est. hoc tamen breuiter possum dicere sine praeiudicio —quod in pecuniariis rationibus dici solet —melioris discussionis unum aliquem iudicii modum, qui est inscrutabilis nobis, seruata dumtaxat in praemiis et poenis diuersitate meritorum multis per scripturas sanctas significari modis. quod autem huic causae. de qua nunc agitur, satis est: si dixisset Pelagius omnes omnino peccatores aeterno igne et aeterno supplicio puniendos, quisquis iudicium id approbasset, in se ipsum primitus sententiam protulisset; quis enim gloriabitur mundum se esse a peccatis? quia uero nec omnes dixit nec quosdam, sed indefinite posuit et hoc secundum euangelium se dixisse respondit, uera quidem sententia episcopali est confirmata iudicio; sed adhuc ne aliud quid sentiat Pelagius non apparet et post hoc etiam episcopale iudicium non impudenter inquiritur.