# De Gestis Pelagii 12

Augustine, De Gestis Pelagii, 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/12

Obiectum est et illud Pelagio, tamquam in suo libro scripserit 'malum nec in cogitationem uenire'. respondit autem: <hoc non ita posuimus, sed diximus debere studere christianum, ne male cogitet'. quod, sicut decuit, episcopi approbauerunt. quis enim dubitat malum cogitari non oportere? et re uera in libro suo ad 'malum' <cautius> ita legitur: 'nec cogitandum'. quod in hoc intellegi solet: malum ne cogitari quidem debere. hoc autem qui negat, quid aliud dicit quam debere cogitari malum? quod si uerum esset, non diceretur in laude caritatis: non cogitat malum. uenire tamen in cogitationem-iustorum atque sanctorum ideo non tam (in )probe asseritur, quia cogitatio uocari solet etiam cum aliquid in mentem uenit, etsi consensio non sequatur. cogitatio uero, quae culpam contrahit et merito prohibetur, consensione non caret. potuit ergo fieri, ut mendosum codicem legerent qui hoc ita obiciendum arbitrati sunt, tamquam Pelagius dixerit 'malum nec in cogitationem uenire', id est iustis et sanctis in mentem non uenire quod malum est. quae sententia profecto absurdissima est; cum enim mala reprehendimus, nisi cogitata uerbis enuntiare non possumus. sed illa, ut diximus, culpabilis appellatur cogitatio mali, quae consensionem trahit.

---

Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml.
