# De Gestis Pelagii 13

Augustine, De Gestis Pelagii, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/13

Cum ergo et hanc responsionem Pelagii iudices approbassent, recitatum est aliud, quod in suo libello scripsit 'regnum caelorum etiam in ueteri testamento promissum'. ad quod Pelagius: (hoc et per scripturas probare possibile est: haeretici autem in iniuriam ueteris testamenti hoc negant. ego uero scripturarum auctoritatem secutus dixi, quoniam in propheta Daniele scriptum est: et accipient sancti regnum altissimi'. qua eius accepta responsione synodus dixit: 'neque hoc alienum est a fide ecclesiastica'.

---

Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml.
