# De Gestis Pelagii 16

Augustine, De Gestis Pelagii, 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/16

Post haec obiectum est, quod Pelagius in eodem libro suo dixerit 'posse hominem, si uelit, esse sine peccato' et quod scribens ad uiduam adulatorie dixerit: 'inueniat apud te pietas, quae nusquam inuenit, locum, inueniat ubique peregrina in te sedem iustitia; ueritas, quam iam nemo cognoscit, domestica tibi et amica fiat et lex dei, quae ab omnibus prope hominibus contemnitur, a te sola honoretur'. et iterum ad ipsam: 'o te felicem et beatam, si iustitia, quae in caelo tantum esse credenda est, apud te solam inueniatur in terris P et in alio ad ipsam libro post orationem domini et saluatoris nostri docens quemadmodum debeant sancti orare ait: 'ille ad deum digne eleuat manus, ille orationem bona conscientia effundit, qui potest dicere: tu nosti, domine, quam sanctae et innocentes et mundae sunt ab omni molestia et iniquitate et rapina quas ad te extendo manus, quemadmodum iusta et munda labia et ab omni mendacio libera, quibus offero tibi deprecationem, ut mihi miserearis'. ad hoc autem Pelagius respondens ait: 'posse quidem hominem esse sine peccato et dei mandata custodire, si uelit, diximus; hanc enim possibilitatem deus illi dedit. non autem diximus quod inueniatur aliquis ab infantia usque ad senectam qui numquam peccauerit, sed quoniam a peccatis conuersus proprio labore et dei gratia possit esse sine peccato, nec per hoc tamen in posterum inconuersibilis. reliqua uero quae subiecerunt neque in libris nostris sunt neque talia umquam diximus'. illis auditis synodus dixit: quoniam te negas talia scripsisse, anathematizas illos qui sic tenent'? Pelagius respondit: 'anathematizo quasi stultos, non quasi haereticos, siquidem non est dogma'. deinde iudicauerunt episcopi dicentes: nunc quoniam propria uoce anathematizauit Pelagius insertum stultiloquium recte respondens hominem cum adiutorio dei et gratia posse esse sine peccato, respondeat et ad alia capitula'.

---

Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml.
