# De Gestis Pelagii 18

Augustine, De Gestis Pelagii, 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/18

An et illud fortasse tractandum est utrum recte dictum sit non tamquam haereticos, sed tamquam stultos anathematizandos qui ita sentirent, quoniam dogma non esset? sed ab hac quaestione non leui, ubi quaeritur, quatenus sit definiendus haereticus, recte se in praesentia iudices abstinuerunt. non enim, si quisquam uerbi gratia dixerit aquilarum pullos paterno ungue suspensos et radiis solis oblatos, si oculis palpitauerint, tamquam adulterinos in terram luce quodam modo conuincente dimitti, si forte hoc falsum est, haereticus iudicandus est. et hoc quidem, quia in hominum doctorum litteris inuenitur famaque uulgatum est, nec stulte dici putandum est, etiam si uerum non est, nec fidem nostram, propter quam fideles uocamur, ant creditum laedit aut creditum iuuat. porro si ex hoc <sensu quis> (?) contenderit animas rationales inesse uolucribus ex eo quod in eas reuoluantur humanae, tum uero tamquam haeretica pestis ab auribus animoque pellenda est agendumque et demonstrandum, etiam si hoc de aquilis uerum est, sicut multa mira ante oculos nostros de apibus uera sunt, longe tamen ab huius modi irrationabilium animantium quamuis mirabili sensu distare rationem, quae non hominibus et pecoribus, sed hominibus angelisque communis est. multa uero etiam stulta dicuntur ab imperitis et uanis nec tamen haereticis, qualia sunt eorum qui de alienis artibus, quas non didicerunt, temere iudicant aut immoderato et caeco affectu uel laudant quos diligunt uel uituperant quos oderunt et quicquid aliud in consuetudine sermonis humani non statuto dogmate, sed passim, ut ad tempus occurrerit, per stultitiae leuitatem uel ore profertur uel stilo etiam litterisque committitur. multos denique de his paululum admonitos talia dixisse mox paenitet. ita ea non placito quodam fixa retinebant, sed quasi undecumque rapta et non considerata profuderant. uix est autem carere istis malis, et quis est qui non labitur lingua et offendit in uerbo? sed interest quanto, interest unde, interest postremo utrum admonitus corrigat an pertinaciter defendendo etiam dogma faciat, quod leuitate, non dogmate dixerat. cum igitur omnis haereticus consequenter et stultus sit, non autem omnis stultus continuo sit appellandus haereticus, recte iudices insertum stultiloquium propria uoce Pelagium anathematizasse dixerunt, quia et si haeresis esset, procul dubio stultiloquium est. proinde quicquid illud sit, generalis uitii nomine appellauerunt. utrum autem ex aliquo dogmate ista sint dicta an uero non fixa placitaque sententia, sed facile emendabili uanitate, quoniam ille qui audiebatur quoquo modo dicta essent sua esse negauerat. discutiendum in praesentia non putarunt.

---

Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml.
