Latin
2
Augustine, De Gestis Pelagii 2
Unproofread scanNot analysed yet
Primum itaque domino deo, rectori custodique nostro, ineffabiles ago gratias, quod me de sanctis fratribus et coepiscopis nostris, qui in ea causa iudices consederunt, opinio non fefellit. responsiones enim eius non immerito approbauerunt non curantes quomodo ea quae obiciebantur in opusculis suis posuerit, sed quid de his in praesenti examinatione responderit. alia est enim causa fidei non sanae, alia locutionis incautae. denique in his, quae de libello, quem dederunt sancti fratres et coepiscopi nostri Galli Heros et Lazarus, qui propter grauem —sicut postea probabilius comperimus —unius eorum aegritudinem praesentes esse minime potuerunt, recitata sunt obiecta Pelagio, illud est primum, quod in libro suo quodam scribit <non posse esse sine peccato nisi qui scientiam legis habuerit'. quo recitato synodus dixit: 'tu haec edidisti, Pelagi?' at ille respondit: lego quidem dixi, sed non sicut illi intellegunt. non dixi non posse peccare qui scientiam legis habuerit, sed adiuuari per legis scientiam ad non peccandum, sicut scriptum est: legem in adiutorium dedit illis'. hoc audito synodus dixit: 'non sunt aliena ab ecclesia, quae dicta sunt a Pelagio'. plane aliena non sunt quae respondit; illud uero quod de libro eius prolatum est aliud sonat. sed hoc episcopi, Graeci homines et ea uerba per interpretem audientes, discutere non curarunt, hoc tantum intuentes, quid ille qui interrogabatur sensisse se diceret, non quibus uerbis eadem sententia in eius libro scripta diceretur.