# De Gestis Pelagii 21

Augustine, De Gestis Pelagii, 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/21

Non ergo natura, quae sub peccato uenumdata et uitio sauciata redemptorem saluatoremque desiderat, nec legis scientia, per quam fit concupiscentiae cognitio, non euictio, liberat a corpore mortis huius, sed gratia domini per Iesum Christum dominum nostrum. Ista est non natura moriens nec littera occidens. sed spiritus uiuificans. iam enim habebat iste naturam cum uoluntatis arbitrio — nam dicebat: uelle adiacet mihi — sed m non habebat naturam cum sanitate sine uitio — nam dicebat: scio quod non habitat in me, hoc est in carne mea bonum — iam habebat cognitionem legis sanctae - nam dicebat: peccatum non cognoui nisi per legem — sed non habebat uires agendae perficiendaeque iustitiae; nam dicebat: non quod uolo hoc ago, sed quod odi hoc facio, et perficere bonum non inuenio. ideo nec uoluntatis arbitrium nec legis praeceptum, unde liberaretur de corpore mortis huius, quia utrumque iam habebat, aliud in natura, aliud in doctrina, sed gratiae dei poscebat auxilium per Iesum Christum dominum nostrum.

---

Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml.
