Latin
23
Augustine, De Gestis Pelagii 23
Unproofread scanNot analysed yet
Haec enim sequuntur obiecta Pelagio, quae in doctrina Caelestii discipuli eius referuntur inuenta. Adam mortalem factum, qui siue peccaret siue non peccaret, moriturus esset. quoniam peccatum Adae ipsum solum laeserit et non genus humanum. quoniam lex sic mittit ad regnum quemadmodum euangelium. quoniam ante aduentum Christi fuerunt homines sine peccato. quoniam infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem. quoniam neque per mortem uel praeuaricationem Adae omne genus hominum moriatur neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat'. haec ita obiecta sunt, ut etiam apud Carthaginem a sanctitate tua et ab aliis tecum episcopis dicerentur audita atque damnata. ubi quidem, ut recolis. ipse non fui, sed postea, cum uenissem Carthaginem, eadem gesta recensui, ex quibus aliqua memini; sed nescio utrum eis haec omnia teneantur. quid autem interest, utrum aliqua ibi non sint forte commemorata et ideo nec damnata, cum constat esse damnanda? deinde obiecta sunt et alia quaedam capitula commemoratione mei nominis interposita, quae mihi de Sicilia missa fuerant, cum ibi fratres catholici huiusce modi quaestionibus turbarentur, quibus per librum ad Hilarium scriptum, qui ea mihi in epistola sua consulens miserat, satis sufficienter, ut mihi uidetur, respondi. ista sunt autem: posse hominem sine peccato, si uelit, esse. infantes, etsi non baptizentur, habere uitam aeternam. diuites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni uisi fuerint facere, non reputari illis neque regnum dei posse eos habere.