# De Gestis Pelagii 24

Augustine, De Gestis Pelagii, 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/24

Ad haec sibi obiecta, sicut gesta testantur, Pelagius ita respondit: 'posse quidem hominem sine peccato esse dictum est\\ inquit, (superius; de eo autem, quod fuerint ante aduentum domini homines sine peccato, dicimus et nos quoniam ante aduentum Christi uixerunt quidam sancte et iuste secundum scripturarum sanctarum traditionem. reliqua uero et secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt, pro quibus ego satisfacere non debeo; sed tamen ad satisfactionem sanctae synodi anathematizo illos qui sic tenent aut aliquando tenuerunt'. post hanc eius responsionem synodus dixit: 'ad haec praedicta capitula sufficienter et lecte satisfecit praesens Pelagius anathematizans ea quae non erant eius'. uidemus igitur et tenemus non solum a Pelagio uerum etiam a sanctis episcopis, qui illi iudicio praesidebant, mala perniciosissima huius modi haeresis esse damnata: Adam mortalem factum, quod ut plenius exponeretur quomodo dictum sit, additum est: qui siue peccaret siue non peccaret moriturus esset. quod peccatum eius ipsum solum laeserit et non genus humanum. quod lex sic mittat ad regnum, quemadmodum et euangelium. quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem. quod neque per <mortem uel> praeuaricationem Adae omne genus hominum moriatur neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. quod infantes, etsi non baptizentur. habeant uitam aeternam. quod diuites baptizati, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni uisi fuerint facere, non illis reputetur neque regnum dei possint habere. haec certe omnia iudicio illo ecclesiastico anathematizante Pelagio et episcopis interloquentibus constat esse damnata.

---

Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml.
