# De Gestis Pelagii 26

Augustine, De Gestis Pelagii, 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/26

Vnde nunc duo illa uideamus, quae noluit anathematizare Pelagius, quia etiam sua esse cognouit, sed ut illud quod in eis offendebat auferret quomodo ea sentiret exposuit. 'posse quidem', inquit, 'hominem sine peccato esse dictum est superius'. dictum sane et nos meminimus, sed ideo mitigatum et a iudicibus approbatum, quod addita est dei gratia, quae in illis capitulis tacebatur. de hoc autem altero quemadmodum responderit diligentius intuendum est. 'de illo autem', inquit, 'quod fuerint ante aduentum domini homines sine peccato dicimus et nos quoniam ante aduentum Christi uixerunt quidam sancte et iuste secundum sanctarum scripturarum traditionem'. non est ausus dicere: dicimus et nos quoniam ante aduentum Christi fuerunt homines sine peccato, cum hoc illi de Caelestii dictis fuisset obiectum — sensit enim quam esset periculosum et molestum — sed ait: 'dicimus et nos quoniam ante aduentum Christi uixerunt quidam sancte et iuste'. quis hoc negauerit? sed aliud est hoc et aliud fuisse sine peccato, quia et illi sancte iusteque uiuebant, qui ueraciter tamen dicebant: si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et ueritas in nobis non est. et hodie multi iuste sancteque uiuunt nec tamen in oratione mentiuntur, cum dicunt: dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. hoc ergo iudicibus placuit, quemadmodum ipse <se> dicere asseuerauit Pelagius, non quemadmodum obiciebatur dixisse Caelestius. nunc ea quae restant pertractemus. ut possumus.

---

Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml.
