Latin
27
Augustine, De Gestis Pelagii 27
Unproofread scanNot analysed yet
Obiectum est Pelagio, quod diceret (ecclesiam hic esse sine macula et ruga'. unde etiam Donatistae diuturnum nobiscum habuerunt in nostra collatione conflictum; sed illos de permixtione. malorum hominum tamquam palea cum frumentis propter areae similitudinem potius urgebamus. qua similitudine etiam istis respondere possumus, nisi ecclesiam in solis bonis uellent fo. rtassis intellegi, quos nullum omnino asserunt habere peccatum, ut possit ecclesia hic esse sine macula et ruga. quod si ita est, eadem repeto quae paulo ante memoraui: quomodo sunt membra ecclesiae, de quibus uerax clamat humilitas: si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et ueritas in nobis non est? uel quomodo id quod eam dominus docuit orabit ecclesia: dimitte nobis debita nostra, si in hoc saeculo est ecclesia sine macula et ruga? postremo ipsi de se ipsis interrogandi sunt, utrum necne fateantur aliqua se habere peccata. quod si negabunt, dicendum est eis, quod se ipsos decipiant et ueritas in eis non sit; si autem peccatum se habere fatebuntur, quid aliud quam de ruga sua uel macula fatebuntur? non sunt ergo isti ecclesiae membra, quia illa est sine macula et ruga, hi autem cum macula et ruga.