Latin
30
Augustine, De Gestis Pelagii 30
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc iam obiciuntur Pelagio alia Caelestii capitula capitalia et sine dubitatione damnanda, quae nisi anathematizasset, cum his sine dubio damnaretur. in tertio capitulo scripsisse Caelestium: 'gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbritrio esse uel in lege ac doctrina', et iterum: 'dei gratiam secundum merita nostra dari, quia si peccatoribus illam det, uidetur esse iniquus', et his uerbis intulisse: 'propterea et ipsa gratia in mea uoluntate posita est, siue dignus fuerim siue indignus. si enim per gratiam omnia facimus, quando uincimur a peccato, non nos uincimur, sed dei gratia, quae uoluit nos iuuare omni modo et non potuit'. et iterum ait: 'si gratia dei est, quando uincimus peccata, ergo ipse est in culpa, quando a peccato uincimur, quia omnino custodire nos aut non potuit aut noluit. ad ista Pelagius respondit: 'haec utrum Caelestii sint, ipsi uiderint qui dicunt ea Caelestii esse; ego uero numquam sic tenui, sed anathematizo qui sic tenet'. synodus dixit: 'recipit te sancta synodus ita uerba reproba condemnantem'. de his certe omnibus et Pelagii eadem anathematizantis manifesta responsio est et episcoporum ista damnantium absolutissima iudicatio. utrum ea Pelagius an Caelestius an uterque an neuter illorum an alii siue cum ipsis siue sub nomine illorum senserint siue 'adhuc sentiant, sit dubium uel occultum, satis tamen hoc iudicio declaratum est esse damnata et Pelagium simul fuisse damnandum, nisi haec etiam ipse damnaret. nunc certe post hoc iudicium, quando contra huius modi sententias disputamus, aduersus damnatam haeresim disputamus.