# De Gestis Pelagii 31

Augustine, De Gestis Pelagii, 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/31

Dicam etiam aliquid latius. superius metuebam, cum diceret Pelagius 'adiuuante gratia dei posse esse hominem sine peccato\\. ne forte eandem gratiam possibilitatem diceret esse naturae a deo couditae cum libero arbitrio, sicut in libro illo est, quem tamquam eius accepi, cui respondi, et eo modo nescientes iudices falleret. nunc uero cum anathematizat eos qui gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dicunt dari, sed in libero arbitrio esse uel in lege atque doctrina, satis euidenter apparet eam illum dicere gratiam, quae in Christi ecclesia praedicatur, quae subministratione sancti spiritus datur, ut ad nostros actus singulos adiuuemur. unde et oramus semper adiutorium oportunum, ne inferamur in temptationem. nec illud iam metuo, ne forte ubi dixit: 'non posse esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit', atque id ita exposuit, ut ad non peccandum in legis scientia poneret adiutorium, eandem legis scientiam dei gratiam uelit intellegi. ecce anathematizat qui hoc sentiunt, ecce nec naturam liberi arbitrii nec legem atque doctrinam uult intellegi gratiam, qua per actus singulos adiuuamur. quid ergo restat, nisi ut eam intellegat quam dicit apostolus subministratione spiritus sancti dari? de qua dicit dominus: nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini; non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. nec illud metuendum est, ne forte ubi ait 'omnes uoluntate propria regi', idque exposuit 'ideo se dixisse propter liberum arbitrium, cui deus adiutor est eligenti bona\\ etiam hic per naturam liberi arbitrii et per doctrinam legis adiutorem dixerit. cum enim recte anathematizauerit eos qui dicunt gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse uel in lege ac doctrina, profecto dei gratia uel adiutorium ad singulos actus datur excepto libero arbitrio uel lege atque doctrina, ac per hoc per singulos actus a deo regimur, quando recte agimus, nec frustra orantes dicimus: itinera mea dirige secundum uerbum tuum, ne dominetur mihi omnis iniqitas.

---

Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml.
