# De Gestis Pelagii 32.1-18

Augustine, De Gestis Pelagii, 32.1 to 32.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/32.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/32.1

Sed quod ista sequitur, me rursus sollicitat. cum enim de quinto capitulo libri Caelestii huic fuisset obiectum, quod affirment unumquemque hominem omnes uirtutes posse habere et gratias et auferant diuersitatem gratiarum, quam apostolus docet, Pelagius respondit: 'dictum est a nobis, sed maligne et imperite reprehenderunt. non enim auferimus gratiarum diuersitatem, sed dicimus donare deum ei qui fuerit dignus accipere omnes gratias, sicut Paulo apostolo donauit'. ad hoc synodus dixit: 'consequenter et ecclesiastico sensu et ipse sensisti de dono gratiarum, quae in sancto apostolo continentur'. hic dicet aliquis: quid ergo sollicitat? an tu negabis omnes uirtutes et gratias fuisse in apostolo? ego uero, si illae accipiuntur omnes, quas uno quodam ipse apostolus commemorauit loco, quas et episcopos intellexisse arbitror, ut hoc approbarent et pronuntiarent sensu ecclesiastico dictum, non eas dubito habuisse apostolus Paulum. ait enim: et quosdam quidem posuit deus in ecclesia, primo apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde uirtutes, deinde donationes sanitatum, adiutoria, gubernationes, genera linguarum. quid ergo? dicemus quod haec omnia non habuerit apostolus Paulus? quis hoc audeat dicere? nam eo ipso quod apostolus erat habebat utique apostolatum. sed habebat et prophetiam. an non prophetia eius est: spiritus enim manifeste dicit, quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum etcetera?eratet doctor gentium in fide et ueritate et operabatur uirtutes et sanitates; nam mordentem uiperam manu excussit illaesa et paralyticus ad uerbum eius restituta continuo salute surrexit. adiutoria quae dicat obscurum est, quoniam uis huius uerbi late patet. quis tamen huic et istam gratiam defuisse dicat, per cuius laborem salutem hominum sic constat adiutam? quid uero eius gubernatione praeclarius, quando et per eum dominus tunc tot ecclesias gubernauit et per eius epistolas nunc gubernat?

---

Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml.
