Latin
33
Augustine, De Gestis Pelagii 33
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est ergo, unde me de hoc capitulo sollicitum factum esse praedixi? hoc uidelicet, quod ait Pelagius 'donare deum ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias, sicut Paulo apostolo donauit'. nihil essem de hac eius responsione sollicitus, nisi quod attinet ad hanc causam, cuius maxime cura gerenda est, ne scilicet gratia dei nobis tacentibus et tantum malum dissimulantibus obpugnetur. cum ergo non ait donare deum cui uoluerit, sed ait 'donare deum ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias', non potui, cum legerem. non esse suspiciosus. ipsum quippe gratiae nomen et eius nominis intellectus aufertur, si non gratis datur sed eam qui dignus est accipit. an forte quis dicet apostolo me facere iniuriam, quia eum gratia dignum fuisse non dico? immo tunc facio et illi iniuriam et mihi poenam, si quod dicit ipse non credo. an ille gratiam non ita definiuit, ut eam sic gratis appellatam quod daretur ostenderet? nempe ipse dixit: si autem gratia. iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia. unde item dicit: ei autem qui operatur merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. quisquis ergo dignus est, debitum est ei. si autem debitum est, gratia non est; gratia quippe donatur, debitum redditur. gratia ergo donatur indignis, ut reddatur debitum dignis; ipse autem facit, ut habeant quaecumque redditurus est dignis qui ea quae non habebant donauit indignis.