# De Gestis Pelagii 35

Augustine, De Gestis Pelagii, 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/35

Quid est ergo quod idem dicit apostolus: bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui; de cetero superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus in illo die, iustus iudex, si haec non redduntur dignis, sed donantur indignis? hoc qui dicit, parum considerat coronam reddi non potuisse digno, nisi gratia donata esset indigno. ait enim: bonum certamen certaui; sed idem ipse ait: gratias deo, qui dedit nobis uictoriam per dominum nostrum Iesum Christum. ait: cursum consummaui; sed ipse idem ait: non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei. ait: fidem seruaui; sed idem ipse ait: scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum seruare in illum diem, id est commendatum meum; nam codices nonnulli non habent 'depositum', sed quod est planius commendatum'. quid autem commendamus deo, nisi quae oramus ut seruet. in quibus et ipsa est fides nostra? nam quid aliud apostolo Petro dominus commendauit orando, unde illi ait: ego rogaui pro te, Petre, ne deficiat fides tua, nisi ut eius deus seruet fidem, ne temptationi cedendo deficeret? quocirca, o beate Paule, magne gratiae praedicator, dicam nec timeam — quis enim mihi minime succensebit ista dicenti quam tu, qui ea dicenda dixisti et docenda docuisti? — dicam, inquam, nec timeam: redditur quidem meritis tuis corona sua, sed dei dona sunt merita tua.

---

Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml.
