# De Gestis Pelagii 36

Augustine, De Gestis Pelagii, 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/36

Redditur ergo debitum praemium apostolo digno, sed ipsum apostolatum indebitum gratia donauit indigno. an hoc me dixisse paenitebit? absit; eius enim testimonio ab hac inuidia defensabor nec me quisquam uocabit audacem, nisi qui fuerit ausus ipsum uocare mendacem. ipse clamat, ipse testatur, ipse, ut in se dei dona commendet nec in se ipso, sed in domino glorietur, non solum nulla se habuisse dicit merita bona, ut apostolus fieret, sed etiam mala merita sua dicit, ut dei gratiam manifestet et praedicet. non sum, inquit, idoneus uocari apostolus. quod quid est aliud quam: non sum dignus? nam hoc plerique latini codices habent. hoc est nempe quod quaerimus, nempe isto munere apostolatus illae omnes gratiae continentur. non enim decebat aut oportebat apostolum non habere prophetiam aut non esse doctorem aut non clarescere uirtutibus donationibusque sanitatum aut adiutoria non praebere aut ecclesias non gubernare aut linguarum generibus non excellere: omnia haec unum nomen apostolatus amplectitur. ipsum igitur consulamus, ipsum potius audiamus; dicamus ei: sancte Paule apostole, Pelagius monachus dignum te dicit fuisse, «[ui acciperes omnes gratias apostolatus tui; tu ipse quid dicis? non sum, inquit, dignus uocari apostolus. itane, ut honorem deferam Paulo, Pelagio magis de Paulo credere audebo quam Paulo? non faciam; me namque potius onerabo quam illum honorabo, si fecero. audiamus etiam, cur non sit dignus uocari apostolus: quia persecutus sum, inquit, ecclesiam dei. si sensum sequeremur, quis non istum a Christo damnandum censeret potius quam uocandum? quis ita diligat praedicatorem, ut non detestetur persecutorem? optime ergo ipse atque ueraciter, non sum, inquit, dignus uocari apostolus, quia persecutus sum ecclesiam dei. faciens igitur tantum mali unde meruisti tantum boni? audiant respondentem omnes gentes: sed gratia dei sum id quod sum. numquid aliter est gratia commendata, nisi quia est indigno data? et gratia eius, inquit, in me uacua non fuit. hoc et aliis praecipit, ut etiam arbitrium uoluntatis ostendat, ubi ait: praecipientes autem et rogamus, ne in uacuum gratiam dei suscipiatis. unde autem probat quod gratia eius in eo uacua non fuit nisi ex eo quod sequitur: sed plus omnibus illis laboraui? proinde gratiam non laborauit ut acciperet, sed accepit, ut laboraret; atque ita unde ad accipienda debita praemia fieret dignus, gratiam gratis accepit indignus. nec ipsum sane laborem sibi ausus est arrogare. cum enim dixisset: plus omnibus illis laboraui, continuo subiecit: non ego, sed gratia dei mecum. o magnum gratiae praeceptorem, confessorem, praedicatorem! quid est hoc: plus laboraui. non ego? ubi sese extulit aliquantum uoluntas, ibi continuo uigilauit pietas et tremuit humilitas, quia se agnouit infirmitas.

---

Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml.
