Latin
37
Augustine, De Gestis Pelagii 37
Unproofread scanNot analysed yet
Merito, quod gesta indicant, etiam hoc usus est testimonio sanctus Iohannes Ierosolymitanae antistes ecclesiae, sicut interrogatus quae apud illum ante iudicium gesta fuerint coepiscopis nostris, qui simul in illo iudicio praesidebant, ipse narrauit. ait enim tunc quibusdam susurrantibus et dicentibus, quod 'sine dei gratia' diceret Pelagius 'posse hoc perfici', il est, quod superius dixerat, 'esse posse hominem sine peccato: culpans', inquit, 'super hoc et intuli, quia et apostolus Paulus multum laborans, sed non secundum suam uirtutem, sed secundum gratiam dei dixit: amplius omnibus illis laboraui. non ego autem, sed gratia dei mecum, et iterum: non est uolentis neque currentis sed miserentis dei, et illud: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui aedificant eam et alia multa similia diximus', inquit, 'de scripturis sanctis'. illis autem non suscipientibus quae dicebantur a nobis de sanctis scripturis, sed adhuc susurrantibus dixit Pelagius: (et ego sic credo: anathema sit qui dicit absque adiutorio dei posse hominem ad profectum omnium uenire uirtutum'.