Latin
4
Augustine, De Gestis Pelagii 4
Unproofread scanNot analysed yet
Ad haec si forte Pelagius responderet hanc ipsam se dixisse scientiam legis, sine qua non potest homo liber esse a peccatis, quae per doctrinam fidei neophytis atque in Christo paruulis traditur, qua etiam baptizandi catechizantur, ut symbolum nouerint, non quidem ista intellegi solet, quando habere quisquam scientiam legis dicitur, sed illa, secundum quam legis periti appellantur; uerumtamen, si haec uerba, quae pauca numero, sed magna sunt pondere et more omnium ecclesiarum baptizandis fideliter intimantur, scientiam- legis nuncuparet asserens de hac se dixisse 'non esse sine peccato, nisi qui legis scientiam habuerit', quae necesse est tradatur credentibus, antequam ad ipsam remissionem ueniant peccatorum: etiam sic circumdaret eum non disputantium, sed uagientium baptizatorum multitudo innumerabilis paruulorum, qui non uerbis, sed ipsa innocentiae ueritate clamarent: quid est, quid est quod scripsisti 'non posse esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit?' ecce nos grex magnus agnorum sine peccato sumus et legis tamen scientiam non habemus! nempe isti eum saltim lingua tacente tacere compellerent aut forte etiam confiteri uel nunc se ab illa peruersitate correptum uel certe hoc se quidem et ante sensisse quod nunc in ecclesiastico dixit examine, sed eius sententiae non se circumspecta uerba posuisse et ideo fidem suam esse approbandam, librum emendandum. est enim, ut scriptum est, qui labitur in lingua et non in corde. quod si diceret uel dicat, quis eisdem uerbis incautius neglegentiusque conscriptis non facillime ignoscat, cum sententiam, quam uerba illa continent, non defendat, sed cum dicat suam, quam ueritas probat? hoc etiam pios iudices cogitasse credendum est, si tamen hoc quod in libro eius latino est diligenter interpretatum, satis intellegere potuerunt, sicut eius responsionem graeco eloquio prolatam et ob hoc facile intellectam alienam non esse ab ecclesia iudicauerunt. sed iam cetera uideamus.