Latin
43
Augustine, De Gestis Pelagii 43
Unproofread scanNot analysed yet
His recitatis synodus dixit: 'quid ad haec quae lecta sunt capitula dicit praesens Pelagius monachus? hoc enim reprobat sancta synodus et sancta dei catholica ecclesia'. Pelagius respondit: 'iterum dico quia haec et secundum ipsorum testimonium non sunt mea. pro quibus, ut dixi, satisfactionem non debeo. quae uero mea esse confessus sum, haec recte esse affirmo; quae autem dixi non esse mea, secundum iudicium sanctae ecclesiae reprobo anathema dicens omni contrauenienti et contradicenti sanctae catholicae ecclesiae doctrinis. ego enim in unius substantiae trinitatem credo et omnia secundum doctrinam sanctae catholicae ecclesiae; si quis uero aliena ab hac sapit, anathema sit'.