# De Gestis Pelagii 5

Augustine, De Gestis Pelagii, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/5

Adiecit enim episcopalis synodus et ait: 'legatur et aliud capitulum\\ et lectum est in eodem libro suo posuisse Pelagium 'omnes uoluntate propria regi\\ quo lecto Pelagius . respondit: et hoc dixi propter liberum arbitrium, cui deus adiutor est eligenti bona; homo uero peccans ipse in culpa est quasi liberi arbitrii'. quo audito episcopi dixerunt: 'neque hoc alienum est ab ecclesiastica doctrina'. quis enim condemnaret liberum arbitrium uel negaret, cum quo dei adiutorium praedicatur? quapropter et sententia respondentis merito episcopis placuit; et tamen illud, quod in libro eius positum est 'omnes uoluntate propria regi>, fratres, qui nouerant quid aduersus dei gratiam isti soleant disputare, procul dubio debuit permouere. sic enim dictum est 'omnes uoluntate propria regi', tamquam deus neminem regat et frustra scriptum sit: saluum fac populum tuum et benedic hereditati tuae, et rege eos et extolle illos usque in saeculum, ne remaneant utique, si uoluntate propria sine deo reguntur, uelut oues non habentes pastorem, quod absit a nobis. nam procul dubio plus est agi quam regi; qui enim regitur, aliquid agit et ideo regitur, ut recte agat; qui autem agitur, agere ipse aliquid uix intellegitur. et tamen tantum praestat uoluntatibus nostris gratia saluatoris, ut non dubitet apostolus dicere: quotquot spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. nec aliquid in nobis libera uoluntas melius agere potest, quam ut illi se agendam commendet, qui male agere non potest, et hoc cum fecerit, ab illo se ut faceret adiutam esse non dubitet, cui dicitur in psalmo: deus meus misericordia eius praeueniet me.

---

Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml.
