Latin
52
Augustine, De Gestis Pelagii 52
Unproofread scanNot analysed yet
'Domino dilectissimo et desiderantissimo fratri Pelagio Augustinus in domino salutem. Gratias ago plurimum. quod me litteris tuis exhilarare dignatus es et certum facere de salute uestra. retribuat tibi dominus bona, quibus semper sis bonus, et cum illo aeterno uiuas in aeternum, domine dilectissime et desiderantissime frater. ego autem, etsi in me non agnosco praeconia de me tua, quae tuae benignitatis epistola continet, beneuolo tamen animo erga exiguitatem meam ingratus esse non possum, simul admonens, ut potius ores pro me, quo talis a domino fiam, qualem me iam esse arbitraris. et alia manu: memor nostri incolumis domino placeas, domine dilectissime et desiderantissime frater'.