Latin
55.5 to 55.8
Augustine, De Gestis Pelagii 55.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
quod etiam sua sententia declararunt dicentes eum recte respondisse hominem cum adiutorio dei et gratia posse esse sine peccato, quid aliud metuentes, nisi ne hoc negando non possibilitati hominis, sed ipsi dei gratiae facere uiderentur iniuriam? nec tamen definitum est, quando fiat homo sine peccato, quod fieri posse adiuuante dei gratia iudicatum est, non est, inquam, definitum, utrum in hac carne concupiscente aduersus spiritum fuerit uel sit uel futurus sit aliquis iam ratione utens et uoluntatis arbitrio, siue in ista frequentia hominum siue in solitudine monachorum, cui non sit iam necessarium non propter alios, sed etiam propter se ipsum dicere in oratione: dimitte nobis debita nostra, an uero tunc perficiatur hoc donum, quando similes ei erimus, quando uidebimus eum sicuti est, quando dicetur non a pugnantibus: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, sed a triumphantibus: ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculens tuus? quod non inter catholicos et haereticos, sed inter ipsos catholicos fortasse pacifice requirendum est.