# De Gestis Pelagii 56

Augustine, De Gestis Pelagii, 56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/56

Quomodo igitur credi potest Pelagium — si tamen haec epistola eius est - et dei gratiam, quae neque natura est cum libero arbitrio neque legis scientia neque tantum remissio peccatorum, sed ea quae in singulis nostris est actibus necessaria, ueraciter fuisse confessum et ueraciter anathematizasse quisquis contra ista sentiret, quando in epistola sua et facilitatem posuit non peccandi, de qua nulla in hoc iudicio quaestio fuit, quasi iudicibus etiam de hoc uerbo placuerit, et gratiam dei non posuit, quam confitendo et addendo poenam ecclesiasticae damnationis euasit?

---

Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml.
