Latin
59
Augustine, De Gestis Pelagii 59
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde istum librum in tam graui et grandi causa non frustra fortasse prolixum ob hoc ad tuam uenerationem scribere uolui, ut, si tuis sensibus non displicuerit, auctoritate potius tua, quae longe maior est quam nostrae exiguitatis industria, quibus necessarium existimauerit innotescat ad eorum uanitates contentionesque opprimendas, qui putant absoluto Pelagio iudicibus episcopis orientalibus illa dogmata placuisse, quae aduersum christianam fidem et dei gratiam, quauocamur et iustificamur, perniciosissime pullulantia •christiana semper ueritas damnat et istorum etiam quattuordecim episcoporum auctoritate damnauit, quae simul et Pelagium, nisi ab illo essent anathematizata, damnasset. nunc iam, quoniam reddidimus homini curam fraternae caritatis et de illo ac pro illo nostram sollicitudinem fideliter prompsimus, uideamus quomodo breuiter possit aduerti etiam illo, quod clarum, apud homines absoluto haeresim tamen ipsam diuino iudicio semper damnabilem etiam iudicio quattuordecim episcoporum orientalium esse damnatam.