Latin
6
Augustine, De Gestis Pelagii 6
Unproofread scanNot analysed yet
Denique in eo libro, ubi illa capitula Pelagius scripsit, huic positioni, qua dixit omnes uoluntate propria regi et suo desiderio unumquemque dimitti', subiecit aliquid de testimonio scripturarum. quo satis appareat non se sibi hominem regendum debere committere. ait enim de hoc ipso in sapientia Salomonis: sum quidem et ego mortalis homo, similis omnium, ex genere terreno illius qui prior finctus est et cetera usque ad eum capituli finem, ubi legitur: unus ergo omnibus introitus ad uitam et similis exitus. propter hoc optaui, et datus est mihi sensus, et inuocaui, et uenit in me spiritus sapientiae. nonne luce clarius apparet, quemadmodum iste considerata miseria fragilitatis humanae non est ausus se regendum sibi committere, sed optauit, et datus est ei sensus, de quo dicit apostolus: nos autem sensum domini habemus, et inuocauit, et uenit in eum spiritus sapientiae? hoc enim spiritu, non uiribus propriae uoluntatis reguntur et aguntur qui filii sunt dei.