# De Gestis Pelagii 7

Augustine, De Gestis Pelagii, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/7

Nam et illud, quod posuit de psalmo in eodem capitulorum libro, ut quasi probaret omnes uoluntate propria regi': dilexit maledictum et ueniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo, quis nesciat hoc uitium esse non naturae, sicut eam condidit deus, sed uoluntatis humanae, quae recessit a deo? uerumtamen si non maledictionem dilexisset et uoluisset benedictionem et in hoc ipso uoluntatem suam diuina gratia negaret adiutam, ingratus atque inpius sibi regendus dimitteretur, ut sine rectore deo praecipitatus non se a se ipso regi potuisse poenis experiretur. sic etiam in illo testimonio, quod in eodem libro eidem titulo subdidit: apposuit tibi aquam et ignem; ad quod uis porrige manum tuam; ante hominem bonum et malum, uita et mors; quod placuerit ei, dabitur illi, manifestum est, quod, si ad ignem manum mittit et malum ac mors ei placet, uoluntas id hominis operatur; si autem bonum et uitam diligit, non solum uoluntas id agit, sed diuinitus adiuuatur. sufficit enim sibi oculus ad non uidendum, hoc est ad tenebras; ad uidendum uero lumine suo non sibi sufficit, nisi illi extrinsecus adiutorium clari luminis praebeatur. absit autem ut hi qui secundum propositum uocati sunt, quos praesciuit et praedestinauit conformes imaginis filii sui, suo, ut pereant, desiderio dimittantur. hoc enim patiuntur uasa irae, quae perfecta sunt ad perditionem, in quorum etiam ipsa perditione notas facit deus diuitias gloriae suae in uasa misericordiae suae. propter hoc enim, cum dixisset: deus meus misericordia eius praeueniet me, continuo subiecit: deus meus demonstrabit mihi in inimicis meis. illis ergo fit quod scriptum est: tradidit illos deus in desideria cordis eorum; non autem fit praedestinatis, quos regit spiritus dei, quoniam non inanis est uox eorum: ne tradas me, domine, a desiderio meo peccatori, quandoquidem et contra ipsa desideria sic oratum est, ut diceretur: aufer a me concupiscentias uentris et desiderium concubitus ne apprehendat me. praestat hoc deus illis quos subditos regit, non autem illis qui se idoneos ad se ipsos regendos putant et praefidenti ceruice propriae uoluntatis illum dedignantur habere rectorem.

---

Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml.
