Latin
9
Augustine, De Gestis Pelagii 9
Unproofread scanNot analysed yet
Item recitatum est quod in libro suo Pelagius posuit 'in die iudicii iniquis et peccatoribus non esse parcendum, sed aeternis eos ignibus exurendos'. quod ideo fratres mouerat, ut obiciendum putaretur, quod ita dictum est, tamquam omnes peccatores aeterno essent supplicio puniendi non eis exceptis qui fundamentum habent Christum, quamuis superaedificent ligna, fenum, stipulam, de quibus dicit apostolus: si cuius opus exustum fuerit, detrimentum patietur; ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. sed cum respondisset Pelagius 'hoc secundum euangelium se dixisse, ubi dicitur de peccatoribus: isti ibunt in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam>, nullo modo potuit christianis iudicibus euangelica et dominica displicere sententia nescientibus quid in uerbis de libro Pelagii prolatis mouerit fratres, qui disputationes eius uel discipulorum eius audire consuerunt, quando his absentibus, qui libellum contra Pelagium sancto episcopo Eulogio dederunt, nullus urgebat, ut peccatores per ignem saluandos a peccatoribus aeterno supplicio puniendis aliqua exceptione distingueret et eo modo intellegentibus iudicibus cur fuerit illud obiectum, si nollet distinguere, merito culparetur.