Latin
11.64 to 11.97
Augustine, De Grammatica 11.64-97
Unproofread scanNot analysed yet
o utri, A. ab utris. Inde addita in compositione que syllaba, facit uterque, ct significat ambos: et tamen singulari sono est, sed significatione duali. Nam cum dixit Virgilius, Constitit in digitos extemplo arrectus uterque; (Id. lib. 5, v. 426.) duo significati suut, cum dixcrit uterque: cum autem arrectus. noluit exspectari pluralitatem, at sit in plurali utrique. Sed hoc interest, quia uterque Micet dno significet, tamen solum duo: utrique autem duo significat, sed sic ut in singulis multi sint: si dicas utrique exercitus, duo significo, sed sic in singulis turbam intelligi volo. Hæc quidem distincta sunt, sed item auctoritate confusa sunt. Nam cum ait Virgilius, Super utraque quassat tempora (Ibid. ,v. 855), confudit: dicere enim debuit, super utrumque tempus: loquebatur enim de duobus temporibus tantum, cui utrumque tempus sufficiebat accusativus; ut diceret, utrumquc quassat tempus. Ergo ut declinavimus masculinum pronomen, sic femininum declinabimus, atra mulier, utrius mulieris, utri mulieri, utram mulierem, o utra mulier, ab hac utra muliere: et pluraliter, N. utras mulieres, c. utrarum mulierum, D. utris mulieribus, A. utras mulieres, v. o utræ mulieres, A. ab his utris mulieribus. Sic neutro. utrum muncipium v utrius mancipii, utri mancipio, utrum mancipium, o utrum mancipium, ab boc utro mancipio: et pluraliter, N. utra mancipia, utrorum mancipiorum, utris mancipiis, utra mancipia, o utra mancipia, ab his utris mancipiis. Sic declinabimus ejus contrarinm quod est neuter. Masculino neuter, feminino neutra, neutro genere hoc neutrum mancipium. Uude usos jam arripuit ut dicamus generis neotri, com dicere debeamus neutrius, quomodo utrius. Addita conjunctlone que syllaba, declinatur pronomen ipsum ad regulam supradictam. In masculinis, uterque: in temininis, utraque; in neutris utrumque. Sic pluraliter: in masculinis, utrique; in femininis utracque; in neutris, utraque mancipia. Est et aliud pronomen, ullus, ullius, ulli, tUum, o ullus, ab ullo: pluralitet ulli, ullorum, ullis, ullos, o ulli, ab ullis.