# De Grammatica 13.29-43

Augustine, De Grammatica, 13.29 to 13.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-grammatica/13.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-grammatica/13.29

Sic autem optativum dicunus, quia optantis modo loquitur: prima persona tempore præsenti, utinam clamarem, ad secundam utinam clamares, ad tertiam utinam clamaret: ct pluraliter ad primam personam, utinam « lamaremus, ad secundam utinam clamareiis, ad tertiam ptinam clamarent. Præterito tempore, ad primam personam, utinam clamassem ego, ad secundam utinam clamasses tu, ad tertiam utinam clamasset ille: et pluraliter, itinam clamassemus nos, utinam clamassetis vos, utinam clamassent illi. Futuro tempore, prima persona, utinam clamem. ego, utinam damnes tu, utinam clamet ille: et pluraliter, utinam clamemus, clametis, clament. Ideo amem subjunctivns dicitur, quia egct aliqua re, ut impleat senienliam suam, ut puta cum clamem, clames, clamet; pendet hic sensus, indigetque aliqua re, ut sententia compleatur: ac si dicam, cnm clamem, quare me tacere dicis? Idco ergo conjunctivus modus dictus est, quia ci conjumgitur aliquid, ut sententia lucutionis plena sit. Ergo declinemus hunc modum ut superiores. Dcclinatur autem per personas tres: prima persona præsentis temporis cum clamem, secunda persona cum clames, tertia cum clamet: et pluraliter prima persona cuin clamemus, secunda cum clametis, tertia cum clament. Præterito tempore imperfecto, prima persona cum elamarem, secunda cum clamares, tertia cum clamaret: et pluraliter prima persona cum clamaremus, secunda cum clamaretis, tertia cum clamarent. Tempore præpterito perfecto, prima persona cnm clamaverim, cum clamaveris, cum clamaverit: et pluraliter prima persona cum clamaverimus, cum clamaveritis, cum clamaverint. Tempore plusquam perfecto, prima persona cum clamavissem, eum clamavisses, cum clamavisset: et pluraliter prima persona cum clamavissemus, cum clamavissetis, cum clamavissent. Tempore futuro, prima persona cum clamavero, cum clamaveris, cum clamaverit: ct pluraliter prima persona cum clamaverimus, cum clamaveritis, cum clamaverint. Infinitivus dicitnr hic modus, quia superiores definiunt personas, primam secundam et tertiam; hic autem modus sine personis est, et habet solum tempus præfinitum, praesens, præteritum et futunrm: ut puta clamare, præsens est: clamasses, præteritum: clamatuni ire, futurum.

---

Augustine, De Grammatica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa045/stoa0040.stoa045.opp-lat1.xml.
