# De Grammatica 15

Augustine, De Grammatica, Chapter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-grammatica/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-grammatica/15

Secunda autem conjugatio est quæ in secunda similiter persona quæritur, et exit per cs, ut tenco tenes, præbeo praebes, monco mones, doleo doles, tergeo terges, arceo arces, cgeo eges, terreo terres, mulceo Ilices, impleo imples, compleo comples, repleo reples, suppleo supples, mordeo mordes, spondeo spondes, ct talia. Et his adjicitur littera, et fiunt passiva teneor teneris, mordeor morderis, areeor arceris, mulceor mulcens, impleor impleris. Declinabis haec passiva per modos et tempora et personas. Per modos, ut dixi, indicativum, imperativum, optativum, conjunctivum, infinitivum, hoc est quod dixi per modos. Per tempora autem, id est praeterita, praesentia vel futura. Personas autem dixit prima, secunda et tertia, ut teneor teneris tenetur; et pluraliter tenemur tenemini tenentur. Hæc sicut dixi, observabis. Sed quomodo ut superius dixi, prima conjugatio quæ exit in as, ut amo amas, capit et verba neutralia, ut certo certas, nato natas, in quibus littera non admittitur; nec euim dicimus certor, nator: sic in hac conjugatione secunda, quae exit in eo, es, ut moneo mones, doceo doces, sunt multa, quæ non admittunt litteram in prima persona, ut atgco alges, scateo scates: algeor enim non est latinum: sic ferveo ferves, torpeo torpes, pendeo pendes, invideo invides: quamvis Hora-. lius poeta invideor dixerit (In Arte Poetica, v. 56), sed nova usurpatione: sic eminco emines, nec dicimus emineor. Hae duæ conjugationes prima et secunda, quas diximus exire in as et in es, ut amo amas, nioneo mones, futurum semper tempus in bo syllabam mittunt, ut amabo, monebo.

---

Augustine, De Grammatica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa045/stoa0040.stoa045.opp-lat1.xml.
