# De Grammatica 16

Augustine, De Grammatica, Chapter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-grammatica/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-grammatica/16

Sic servabis ubicumque futurum tempus in bo syltabam mittas, quia suut aliae duae conjugationes, quæ futurum tempus in arn syllabam mittant, non in bo, et vocantur ipsae conjugationes tertia correpta et tertia producta. Tertia correpta est, quai imperativum modum in e correptam mittit, ut scribe, tolle, carpe, occide, sere, lege. Ergo vidisti imperativum sic exire. Tertia itaque conjugatio est correpta, quae semper futurum tempus in am mittit, nunquam in bo, ut scribam, legam, tollam, carpam: quia latinum non est. si dixerit quis, scribebo, lcgebo, tollebo, carpeho. Tertia similiter conjugatio producta ex eodem imperativo modo colligitur. Cum enim imperativus modus exit in i litteram, tertia conjugatio producta est. ut audi, nutri, senti, muni, sarci, leni, et Ulia. Similiter etiam hæc futurum tempus in am mittunt, ut muniam, leniam, nutriam, audiam. Sed tertia correpta in inMnito modo e correptam babet ante novissimam syllabam, ut scribere, legere, tollere, et talia: tertia autem producta habet in antenovissima syllaba in infinito i, quæ producitur, ut muuire, lenire, audire, sarcire, sentire, venire. Unde in omnibus verbis hae conjugationes observantur, quae exeunt in as et in es, futurum tempus in bo mittunt, ut saepius dixi. Quæ autem in is exeunt, futurum tempus in am mittunt, nunquam in ho, nisi auctoritate præsumpta: nam ars hoc prohibet. Sed aliqua verba ponimus tertiæ conjugationis correptæ, ex quibus et alia consequaris. Sunt autcni hæc: lego, tollo, erigo, carpo, coguosco, capio, fugio, mergo, sero, arguo, accipio, pono, sumo, accendo, expono, incipio. Hæc accipiunt litteram, et faciunt passiva verba leger, carpor, capior, etc. Sub bac forma sunt neutralia, que nOn accipiunt litteram, ut cado: non enim diCimus cador. Item ruo, neque enim dicimus ruor: facio, neque enim dicimus facior. Item fulgesco, nitesco, fervesco, algeaco, torpesco, compesco, nigresco. Haec omnia liueram non habent, et dicuntur verba neutralia quæ exeunt in sco. Ergo neutralia memineris semper, nunquam admiuere litteram.

---

Augustine, De Grammatica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa045/stoa0040.stoa045.opp-lat1.xml.
