# De Grammatica 19.13-26

Augustine, De Grammatica, 19.13 to 19.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-grammatica/19.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-grammatica/19.13

Scias autem patet et liquet hoc significare, quod dicimus, manifestum est. Ut si dicas, Et si patet te hoc dixisse, injuriam fecisti: hoc significat et liquet, id cst manifestum est. Taedet autem taedium esse significat, quomodo piget, quasi pigritiam significat. Nam cum dicimus, piget me fecisse; hoc est dicere, uon surgit meus apimus probare quod feci. Hæc autem omnia verba sic declinantur: Pudet me, piget me, miseret me, paenitet me. Præter haec, libet et licet, patet et liquet. Ilis enim dativum jungimus casum, ut libet mihi (a),licet mihi, patet mihi, liquet mihi. Altera vero species quæ in tur exit, et ipsa impersonalium verborum est, ut itur, curritur, certatur, pugnatur: primam et secundam personam non habent: nam nee for iris, nee curror curreris, nec pugnor pugnaris, nec certor certaria dicitur. Et declinantur haec verba, itur a Inc, a fe, ab illo: pugnatur a me, a te, ab illo. Sic in præterito imperfecto ibatur a me, a te, ab illo: pugnabatur a me, a te, ab illo: certabatur a me, a te, ab illo. Sic in præterito perfecto, itum est ame, a te, ab illo: cursum est a me, a te, ab illo: pugnatum est a me, a te, ab illo: certatum est a me, a te, ab illo. Sic in praeterito plusquam perfecto itum erat a me, a te, ab illo: cursum erat a me, a te, ab illo: pugnatum crat a me, a tc, ab illo: certatum crat a me, a te, ab illo. Sic in futuro tempore ibitur a me, a te, ab illo: curretur a me, a te, ab illo: pugnabitur a me, a te, ab illo: certabttur ac me, a te, ab illo: sic plurale a nobis, a vobis, ab illis.

---

Augustine, De Grammatica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa045/stoa0040.stoa045.opp-lat1.xml.
