# De Grammatica 2

Augustine, De Grammatica, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-grammatica/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-grammatica/2

Diximus de vocalibus quinque, quibus terminatur nominativus, nunc de semivocalibus dicamus. L littera nominativus exiens in masculinis appellativis, hic sal; in propriis, Sol. In femininis unum nomen matronae tantum, Tanaquil. In neutris, ut mel, fel. In. communibus, vigil, pugil: unde et Terentius de virgine, Pugilem esse aiunt (In Eun. act. 2, scen. 3, v. 24 ). In epicœnis nullum nomen est. M, nominativus exiens, in masculinis nullum latinum est. In femininis, Glycerium, Phanium, Dorcium, Philocomasium, In neutris. autem, templum, telum, tectum, et alia quorum plurales faciles sunt. In communibus nullum exit in m: sic et in epicœnis. Nunc tracteMus de semivocali n. N liUera terminatus nominativus a masculinis, flamen, pecten, lien, quod est splen. A femininis, siren, pluralis sirenes. A neutris carmen, germen, gramen, et caetera talia, quæ post regulas generis neutri tractabimus. A communibus nominativus exiens in n, tubicen, tibicen, fidicen, lyricen, corniccn qui in lituis canit. Ab epicœnis, oscen, id est ab his quæ tradunt augurium, attagen. Nunc de semivocali r. R littera terminatus nominativus a masculinis, ut Cæsar, Arar, Nar, victor, tutor, sopor, moeror, et alia quæ facilia sunt tam in appellativis quam in propriis: a femininis, arbor, soror: a neutris, marmor, aquor, et. alia: a communibus, pauper, acer, alacer, memor, auctor: ab epicœnis, passer, accipiter, anser. Nunc de littera semivocali troctemus. S littera terminatus nominativus a masculinis, justus, doctus, pius: a femininis, dos, sors, mors, et talia: a neutris, vulnus, pectus, pecus, et cæiera quæ mox regula retractabitur: a communibus sacerdos, impos, compos, similis, nubilis, agilis: ab omni genere, ut nugas, etc. De his mox uberius tractabimus. Ab epicœnis, tigris, mus, leptis, etc. Nunc de semivocali littera x. Nominativus in x littera: a masculinis, vertex, cortex, pumex: a propriis, Pollux: a femininis, nex, prex, fex, pax, fai, et alia: a neutris nullum nomen nisi omni generi Jungatur, ut felix.

---

Augustine, De Grammatica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa045/stoa0040.stoa045.opp-lat1.xml.
